Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum amatore historiarum Marco Fonteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse non principem, contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderet, dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Archontius protulit, de Graecis autem Aegyptiisque libris convicit illum au)tokra/tora in edictis suis esse vocatum, et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re publica removisset; proinde ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui sed quasi quendam latronem; quod idcirco dixi ne quis me oblitum aestimaret mei. sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam, veniamus ad Firmum.