Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigri ore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent, carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. vini non multum bibit, aquae plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritannum vinceret, cuius Varro meminit. nam et incudem superpositam pectori constanter aliis tundentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret, fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando eum convivio sobrius fuit; et cum ei Burburus diceret, Quare non faeces bibisti? respondit ille, Stulte, terra non bibitur. levia persequimur, cum maiora dicenda sint.