Saturninus oriundo fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii, huic inter ceteros duces, quod vere summus vir esse limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens ne umquam Aegyptum videret, cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et verebatur ne, si perturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societate quoque hominum duceretur, sunt enim Aegyptii, ut satis nosti, viri mathematici, haruspices, medici, nam in eis cum enormi libertate displiceant. ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum esse credat quod in litteras rettuli, Hadriani epistulam ponam ex libris Phlegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegitur: