perire, hac igitur causa festinatum est ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imperator acciperet. huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit set etiam Romanum dehonestavit imperium, certatim denique omnia decreta sunt et nominum genera et potestatum. primus denique omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit, suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cum illi magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret.