Et cum iussu Pertinacis Livius Laurensis, procurator patrimonii, Fabio Ciloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum est. senatus adclamavit: Quo auctore sepelierunt? parricida sepultus eruatur, Cincius Severus dixit: Iniuste sepultus est. qua pontifex dico, hoc collegium pontificum dicit, quoniam laeta quae undique sunt abolendae, nomenque ex omnibus privatis publicisque monumentis eradendum mensesque iis nominibus nuncupandos quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in re publica incubuit.