Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum. Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. ex epistula Veri: Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam observari iubeas, omnia ei nostra displicent, vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas,