item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: Mater mea Faustina patrem tuum Pium in defectione primum circa suos servaret, sic circa alienos, non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem et filios. Commodus noster vides in qua aetate sit, Pompeianus gener et senior est et peregrinus, vide quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis, noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. ipsa iter tuum mox consequor; quia Fadilla nostra aegrotabat, in Formianum venire non potui, sed si te Formiis invenire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrorum aegritudinem poterit adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut demittas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescit adhibere, signatas spadonem, hominem, ut scis, fidelem, cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.