Hic imperatorem se in oriente appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae valetudini Marci iam diffidebat et timebat, ne infantes filios tueri sola non posset, atque aliquis exsisteret, qui capta statione regia infantes de medio tolleret, alii autem dicunt, hanc artem adhibuisse militibus et provincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset consentio, quod diceret Marcum diem suum obisse. nam et divum eum appellasse dicitur, ut desiderium illius leniret. Imperatorio animo cum processisset, eum qui sibi aptaverat ornamenta regia statim praefectum praetorii fecit; qui et ipse occisus est Antonino invito ab exercitu, qui et Maecianum, cui erat commissa Alexandria quique consenserat Nec tamen Antoninus graviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberos aut adfectus saevit. senatus illum hostem appellavit bonaque eius proscripsit. quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit, quare senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata, nec Romae terror defuit, cum quidam Avidium Cassium dicerent absente Antonino, qui nisi a voluptariis unice amabatur, Romam esse venturum atque urbem tyrannice direpturum, maxime senatorum causa, qui eum hostem iudicaverant bonis proscriptis. et amor Antonini hoc maxime enituit, quod consensu omnium praeter Antiochenses Avidius interemptus est; quem quidem occidi non iussit sed passus est, cum apud cunctos clarum esset, si potestatis