in parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de patribus tantum loquor. nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus: et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.