quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse. non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. hi duas praecipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad vitia maxime prona, unde causas turpium factorum saepe extitisse utinam falso iactaretur; alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur.