verum in studiis magis vacabit unus uni. ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem. nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.