quid? non E quoque I loco fuit? Μenerva et leber et magester et Diiove Victore non Diiovi Victori? sed mihi locum signare satis est, non enim doceo, sed admoneo docturos. inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis; quanquam de numero parum convenit.