scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullae, Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus. iam Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt ex variis causis.