ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor. iam itur in antiquam silvam nonne propriae cuiusdam rationis est? nam quod initium eius invenias? cui simile fletur. accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, aliter ut totis usque adeo turbatur agris. est etiam quidam tertias modus, ut urbs habitatur, unde et campus curritur, mare navigator. pransus quoque ac potus diversum valet quam indicat. quid? quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? quaedam etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt? nam ut noctu et diu ita dictu factuque. sunt enim haec quoque verba participialia quidem, non tamen qualia dicto factoque.