eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose. quo minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur, quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris, corruet; necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.