quare, tametsi me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere.