fueruntque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura sic officio quoque copulata, ut iidem sapientes atque eloquentes haberentur. scidit deinde se studium, atque inertia factum est, ut artes esse plures viderentur. nam ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis male uti, curam morum, qui diserti habebantur, reliquerunt.