quo magis impetranda erit venia, si ne minora quidem illa, verum operi, quod instituimus, necessaria praeteribo. nam liber primus ea, quae sunt ante officium rhetoris, continebit. secundo prima apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus.