Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranii tres, Petreii duae, praeterea scrutatae citerioris provinciae et cetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter LXXX equitumque utriusque provinciae circiter v milia. Caesar legiones in Hispaniam praemiserat VI, auxilia peditum V milia, equitum III milia, quae omnibus superioribus bellis habuerat, et parem ex Gallia numerum, quam ipse pacaverat, nominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortissimo quoque evocato, huc optimi generis hominum ex Aquitanis montanisque, qui Galliam provinciam attingunt, addiderat. Audierat Pompeium per Mauritaniam eum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse venturum. Simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit. Quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et largitione militum voluntates redemit.