Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. Domitii consilio naves longas expediunt numero, XVII, quarum erant XI tectae. Multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis, teneatur. Magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt atque hos praemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit naves Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet. Sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naves procedunt, quibus praeerat D. Brutus. Hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.