Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat; has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit. M. Agrippam in Sicilia post naualem uictoriam caeruleo uexillo donauit. solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.