Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat modica, perpessus. neque enim temere ex omni numero in amicitia eius afflicti reperientur praeter Saluidienum Rufum, quem ad consulatum usque, et Cornelium Gallum, quem ad praefecturam Aegypti, ex infima utrumque fortuna prouexerat.