Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo δωδεκάθεος uocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus: cum primum istorum conduxit mensa choragum, sexque deos uidit Mallia sexque deas, impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit, dum noua diuorum cenat adulteria: omnia se a terris tunc numina declinarunt, fugit et auratos Iuppiter ipse thronos.