Libido atque luxuria coercente nullo inualuerat; auctor senatui fuit decernendi, ut quae se alieno seruo iunxisset, ancilla haberetur; neue filiorum familiarum faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset, hoc est ne post patrum quidem mortem. Ceteris in rebus statim ab initio principatus usque