ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque acroamata reuocauerat. †Appellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit. sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuuaret. dabat sicut Saturnalibus uiris apophoreta, ita per Kal. Mart. feminis. et tamen ne sic quidem pristina cupiditatis infamia caruit.