fuerunt et illa in censura eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria redimi concidique coram imperauit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil aeque facere ad uiperae morsum quam taxi arboris sucum.