ut igitur paulo altius repetam, atauus eius Cn. Domitius in tribunatu pontificibus offensior, quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit; at in consulatu Allobrogibus Aruernisque superatis elephanto per prouinciam uectus est turba militum quasi inter sollemnia triumphi prosequente.