Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit. dicente quodam in sermone communi: ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί, 'immo,' inquit, 'ἐμοῦ ζῶντοσ,' planeque ita fecit. nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant.