Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime fauorabiliterque lusit. undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus. ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis. namque Britannicum fratrem, quod se post adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditiuum apud patrem arguere conatus est. amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit gratificans matri, a qua rea premebatur.