prius uero quam occideretur sacrificantem mane haruspex identidem monuit, caueret periculum, non longe percussores abesse. Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibus—posse enim auctoritate et praesentia praeualere —nihil amplius quam continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque tendebant. loricam tamen induit linteam, quanquam haud dissimulans parum aduersus tot mucrones profuturam.