Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse eum: 'quid agitis commilitones? ego uester sum et uos mei,' donatiuum etiam pollicitum. plures autem prodiderunt optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum. illud mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam opem imperatori ferre conatum et omnes qui arcesserentur spreuisse nuntium excepta Germanicianorum uexillatione. ii ob recens meritum, quod se aegros et inualidos magno opere fouisset, in auxilium aduolauerunt, sed serius itinere deuio per ignorantiam locorum retardati.