Imagines et elogia uniuersi generis exequi longum est, familiae breuiter attingam. qui primus Sulpiciorum cognomen Galbae tulit cur aut unde traxerit, ambigitur. quidam putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit; alii, quod in diuturna ualitudine galbeo, id est remediis lana inuolutis, assidue uteretur; nonnulli, quod praepinguis fuerit uisus, quem galbam Galli uocent; uel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae.