quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri 'pugio' index erat; ambo nomina et notas continebant morti destinatorum. inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.