suscepta correctione morum licentiam theatralem promiscue in equite spectandi inhibuit; scripta famosa uulgoque edita, quibus primores uiri ac feminae notabantur, aboleuit non sine auctorum ignominia; quaestorium uirum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, mouit senatu; probrosis feminis lecticae usum ademit iusque capiendi legata hereditatesque; equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo; quosdam ex utroque ordine lege Scantinia condemnauit; incesta Vestalium uirginum, a patre quoque suo et fratre neglecta, uarie ac seuere coercuit, priora capitali supplicio, posteriora more ueteri.