ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias quae inerant mari mersit.