Octauo imperii mense desciuerunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis pars in praesentis Vespasiani uerba iurarunt. ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est. dilectum quoque ea condicione in urbe egit, ut uoluntariis non modo missionem post uictoriam, sed etiam ueteranorum iustaeque militiae commoda polliceretur.