matrem Liuiam grauatus uelut partes sibi aequas potentiae uindicantem, et congressum eius assiduum uitauit et longiores secretioresque sermones, ne consiliis, quibus tamen interdum et egere et uti solebat, regi uideretur. tulit etiam perindigne actum in senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et 'Liuiae filius' adiceretur.