Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala: Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam? dispeream, si te mater amare potest. Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum; omnia si quaeras, et Rhodus exilium est. Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar: incolumi nam te ferrea semper erunt. Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem: tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum.