Quam inter haec non modo inuisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque atque etiam contumeliis obnoxius uixerit, multa indicia sunt. haruspices secreto ac sine testibus consuli uetuit. uicina uero urbi oracula etiam dissicere conatus est, sed maiestate Praenestinarum sortium territus destitit, cum obsignatas deuectasque Romam non repperisset in arca nisi relata rursus ad templum.