Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui Licini FPR p.322 notissimos uersus: Bithynia quicquid et predicator Caesaris umquam habuit. praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella paelicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae, at Curio stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem dicunt. Bithynia quicquid et predicator Caesaris umquam habuit.