quid? oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior aut crebrior? quis uerbis aut ornatior aut elegantior? genus eloquentiae dum taxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus uidetur, cuius etiam ex oratione, quae inscribitur pro Sardis, ad uerbum nonnulla transtulit in diuinationem suam. pronuntiasse autem dicitur uoce acuta, ardenti motu gestuque, non sine uenustate.