de isdem commentariis Hirtius bell. Gall. VIII pr. ita praedicat: adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita facultas scriptoribus uideatur. cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio; ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus.