Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus affligebat. Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles spiritus spirtus irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae oppidum oppiduim in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.