Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam consumendo consumeitdo, inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.