Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti, praetenturis et stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere, Osdroenae subsederat subsiderat extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum aggressus; quod si impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat. Erat autem quod cogitabat huius modi.