Incenderat autem aulem audaces usque ad insaniam homines ad haec quae nefariis egere conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus, eosque ut heiulans baiolorum praecentor, ad expediendum quod orsi sunt, incitans vocibus crebris. Qui haut baud longe postea ideo vivus exustus est.