Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis—hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis —et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et Mopsuestia Mobsuestia, vatis illius domicilium Mopsi Mobsi, quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.