Iuli Flore, quibus terrarum militet oris Claudius Augusti privignus, scire laboro. Thracane an freta vicinas inter currentia turris, an pingues Asiae campi collesque morantur? Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo. quis sibi res gestas Augusti scribere sumit? bella quis et paces longum diffundit in aevum? quid Titius, Romana brevi venturus in ora? Pindarici fontis qui non expalluit haustus, fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis Thebanos aptare modos studet auspice Musa, an tragica desaevit et ampullatur in arte? quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus, privatas ut quaerat opes et tangere vitet scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo, ne, si forte suas repetitum venerit olim grex avium plumas, moveat cornicula furtivis nudata coloribus, ipse quid audes? quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum ingenium, non incultum est et seu linguam causis acuis seu civica iura respondere prima feres hederae victricis praemia, quod si frigida curarum fomenta relinquere posses, quo te caelestis sapientia duceret, ires. hoc studium parvi properemus et ampli, si patriae volumus, si nobis vivere cari. Debes hoc etiam rescribere, sit quantae conveniat Munatius; an male sarta gratia nequiquam coit et rescinditur? at seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat indomita cervice feros, ubicumque locorum vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.