Petti, nihil me sicut antea iuvat scribere versiculos amore percussum gravi, amore, qui me praeter omnis expetit mollibus in pueris aut in puellis urere. hic tertius December, ex quo destiti Inachia furere, silvis honorem decutit. heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali) fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, in quis amantem languor et silentium arguit et latere petitus imo spiritus. “contrane lucrum nil valere candidum pauperis ingenium” querebar adplorans tibi, simul calentis inverecundus deus fervidiore mero arcana promorat loco. “quodsi meis inaestuet praecordiis libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat fomenta volnus nil malum levantia, desinet inparibus certare submotus pudor.” ubi haec severus te palam laudaveram, iussus abire domum ferebar incerto pede ad non amicos heu mihi postis et heu limina dura, quibus lumbos et infregi latus. nunc gloriantis quamlibet mulierculam vincere mollitia amor Lycisci me tenet; unde expedire non amicorum queant libera consilia nec contumeliae graves, sed alius ardor aut puellae candidae aut teretis pueri longam renodantis comam.