Rogare longo putidam te saeculo, viris quid enervet meas, cum sit tibi dens ater et rugis vetus frontem senectus exaret hietque turpis inter aridas natis podex velut crudae bovis. sed incitat me pectus et mammae putres equina quales ubera venterque mollis et femur tumentibus exile suris additum. esto beata, funus atque imagines ducant triumphales tuom nec sit marita, quae rotundioribus onusta bacis ambulet. quid? quod libelli Stoici inter Sericos iacere pulvillos amant, inlitterati num minus nervi rigent minusve languet fascinum? quod ut superbo provoces ab inguine, ore adlaborandum est tibi.